previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [107] vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius [107] L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut temporibus illis eruditus. Quae tribuebat1 idem Accius etiam Q. Maximo L. Paulli nepoti; et vero ante Maximum illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus occisus esset, cum omnibus in rebus vehementem tum acrem aiebat in dicendo fuisse. [108] tum etiam P. Lentulus ille princeps ad rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L. Furius Philus perbene2 Latine loqui putabatur litteratiusque3 quam ceteri; P. Scaevola valde.prudenter et acute; paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. Manilius. Appi Claudi volubilis, sed paulo fervidior oratio. Erat4 in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius, [p. 1032] mediocres oratores; etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi litterarum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans ille quidem, sed ut vita sic oratione etiam turbulentus. [109] M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum fregit5, vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facete6 agitavit in tribunatu C. Gracchum, paulum7 aetate antecedens. Fuit enim M. Lepido8 et9 L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit; sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus. Nam de T. Flaminino10, quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.

1 tribuebat Tallemand codicem inferioris notae secutus: tribuerat L

2 pe belle BHM1

3 literatusque BHMG

4 oratio. Erat Friedrich: oratio erat L: oratio. Erant Weidner: erat oratio vwlg.

5 fregit Victor. Pisanus: fecit L

6 facete Lambinus: facile L

7 C. Gracchum paulum vulg.: paulum C. Gracchum L

8 M. FO: L. C

9 et secl. vulg.

10 Flaminino OG: Flaminis C

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: