Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[96]
hoc in oratore Latino primum mihi videtur
et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio
et iam1 artifex, ut ita dicam, stilus. Hunc studiose duo
adulescentes ingeniosissimi et prope aequales C. Carbo et
Ti. Gracchus audire soliti sunt; de quibus iam dicendi
locus erit cum de senioribus pauca dixero. Q. enim
Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui
summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus.
1 et iam Faber: etiam L
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.