previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. fuerunt etiam in oratorum numero mediocrium L. et Sp. Mummii fratres, quorum exstant amborum orationes; simplex quidem Lucius et antiquus, Spurius autem nihilo ille quidem ornatior, sed tamen astrictior; fuit enim doctus ex disciplina1 Stoicorum. Multae sunt Sp. Albini orationes. [p. 1028] Sunt etiam L. et C. Aureliorum Orestarum, quos aliquo video in numero oratorum fuisse. P. etiam [95] popilius cum civis2 egregius tum non indisertus fuit; Gaius vero filius eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum omni vita atque victu excultus atque expolitus, turn eius elegans est habitum etiam orationis genus. Eodemque in genere est habitus is qui iniuria accepta fregit Ti. Gracchum patientia, civis in rebus optimis constantissimus M. Octavius. At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor3 natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus. [96] hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio et iam4 artifex, ut ita dicam, stilus. Hunc studiose duo adulescentes ingeniosissimi et prope aequales C. Carbo et Ti. Gracchus audire soliti sunt; de quibus iam dicendi locus erit cum de senioribus pauca dixero. Q. enim Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus. [97] tum L. Cassius multum potuit non eloquentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante; eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus Briso5 putabatur. Tum duo Caepiones multum clientes6 consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. Pompei7 sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae. P. Crassum

1 ex d. vulg.: et d. L

2 ciuis FG2: cuius C

3 minor vulg.: minus L

4 et iam Faber: etiam L

5 Briso L: Restio Martha

6 clientes FOM2: dicentes C

7 Sex. Madvig: sed L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: