Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[86]
causam pro publicanis accurate, ut
semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium. Cum
consules re audita AMPLIVS de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo
diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam. Tum Laelium, cum eum socii
domum reduxissent egissentque gratias et ne defatigaretur
oravissent, locutum esse ita: se quae fecisset honoris eorum
causa studiose accurateque fecisse, sed se arbitrari causam
illam a Ser. Galba, quod is in dicendo atrocior1 acriorque
esset, gravius et vehementius posse defendi. Itaque auctoritate
1 atrocior Friller: adhortor L: asperior Martha: ardentior Corradus, alii alia temptaverunt
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.