previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. [81] sed vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus, is qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoc locum quendam etiam Ser. Fulvius et una Ser.1 Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus; Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus. Nam Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano; cuius et aliae sunt orationes et contra Ti. Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus. [82] tum ipse L. Cotta est2 veterator habitus;—sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo- [p. 1024] quentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis oratorum potest3. Sed inter hos aetate paulum his antecedens sine controversia Ser. Galba eloquentia praestitit; et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur4 a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret5, ut augeret rem, ut miserationibus6, ut communibus locis uteretur. Sed nescio quo modo huius, quem constat eloquentia praestitisse7, exiliores orationes sunt et redolentes magis antiquitatem quam aut Laeli aut8 Scipionis aut etiam ipsius Catonis, itaque exaruerunt, vix iam ut appareant.

[83] de ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est fama9, ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus est in Laelio inlustrior. At oratio Laeli de collegiis10 non melior quam de multis quam voles Scipionis; non quo illa Laeli quicquam sit dulcius aut quo de religione dici possit augustius, sed multo tamen vetustior11 et horridior ille quam Scipio; et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari mihi magis antiquitate videtur et libenter verbis etiam uti paulo magis priscis Laelius. [84] sed est mos hominum, ut nolint eundem pluribus rebus excellere. Nam ut ex bellica laude aspirare ad Africanum nemo potest, in qua ipsa egregium Viriathi bello reperimus fuisse Laelium: sic ingeni litterarum eloquentiae sapientiae denique etsi utrique primas, priores tamen libenter deferunt Laelio. Nec mihi ceterorum iudicio solum videtur, sed etiam ipsorum inter ipsos concessu ita tributum fuisse. [85] erat omnino tum mos, ut in reliquis rebus melior, sic in hoc ipso humanior, ut faciles essent in suum cuique tribuendo.

1 una Ser. BHM: una Serius F: Numerius Martha

2 Cotta est Stangl: Cotta vnlg.: Cottae L

3 quorum ... potest secl. Jahn

4 degrederetur Lambinus

5 ut permoveret vulg.: aut p. L

6 commiserationibus Lambinus

7 quem ... praestitisse secl. Eberhard

8 aut Scipionis vulg.: aut om. L

9 fama Baiter: iam L

10 collegiis vulg.: collegis L

11 venustior L: corr. O2M2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: