previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [65] catonem vero quis nostro- rum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit ? aut quis novit omnino ? At quem virum, di boni ! mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in laudando ? acerbior in vituperando ? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior? Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus. Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint: omnes oratoriae virtutes in eis reperientur. [66] iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen elo- quentiae non habent ? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem1] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit2 Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes3) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio. [67] sed ea4 in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne5 noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo. [68] sed cur nolunt Catones6? Attico genere [p. 1020] dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem; atque utinam imitarentur, nec ossa solum sed etiam sanguinem! Gratum est tamen quod volunt.7Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato? Antiquior est huius sermo et quaedam horridiora verba. Ita enim tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et adde numeros et ut8 aptior sit oratio, ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni. [69] ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur9, quos appellant τρόπους, et sententiarum orationisque formis, quae vocant σχήματα: non veri simile est quam sit in utroque genere et creber et10 distinctus Cato.

1 autem sed. vulg.: interdum autem non satis Martha

2 effecit maluit Schütz

3 quod ... Demosthenes secl. Schütz

4 ea Bake: et L

5 ne vulg.: non L

6 Catones vulg.: Catonis L

7 gratum ... volunt secl. Eberhard

8 ut add. vulg.

9 utamur maluit Stangl

10 creber et F2M2: creberet M1: crebere F1G: crebre codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: