Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[133]
tum
Brutus: Mihi quidem, inquit, nec iste notus est nec illi;—
sed1 haec mea culpa est, numquam enim in manus inciderunt
—nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac
curiosius. Fuit igitur2 in Catulo sermo Latinus; quae laus
dicendi non mediocris3 ab oratoribus plerisque neglecta est.
Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum,
quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam.
Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed
non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum
elegans quoddam et eruditum orationis genus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.