previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [49] et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis1 vides, ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane re- centes. Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis et in bellicis rebus effecerat. Hoc autem studium non erat commune Graeciae, sed proprium Athenarum. [50] quis enim aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit fuisse temporibus illis? nisi quid de Epaminonda docto homine suspicari libet2. Lacedaemonium vero usque ad hoc tempus audivi fuisse neminem. Menelaum ipsum [p. 1015] dulcem ilium quidem tradit Homerus, sed pauca dicentem. Brevitas autem laus est interdum in aliqua parte dicendi, in universa eloquentia laudem non habet. [51] at vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt. Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret3 moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui- dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes; Rhodii saniores et Atticorum similiores. [52] sed de Graecis hactenus; etenim haec ipsa forsitan fuerint4 non necessaria.

Tum Brutus: Ista vero, inquit, quam necessaria fuerint non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque solum non longa, sed etiam breviora quam vellem. Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.

1 partus atque fontes L: partus atque fetus Ernesti: crtus atque fontes Jahn

2 libet O: libet F: lubet codd.

3 oblineret vulg.: obtineret O: optineret codd.

4 fuerunt GBHM

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: