previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [45] haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim in constituentibus rem publicam nec in1 bella gerentibus nec in2 impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et iam3 bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam elo- quentia. [46] itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia4 tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversianatura5, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsissenam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte6 plerosque dicere—; scriptas- [p. 1014] que fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputa- tiones, qui7 nunc communes appellantur loci; [47] quod idem fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vitupera- tionesque conscripsisse8, quod iudicaret hoc oratoris esse maxime proprium, rem augere posse laudando vituperan- doque rursus affligere; huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta; quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse defenderet, [se audiente9] locuples auctor scripsit Thucy- dides; [48] nam10 Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primo11 artem dicendi esse negavisse12, scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi13 committeret contra legem 'quo quis14 iudicio circumveniretur,15' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.

1 nec in FO2: nec codd. (bis

2 nec in FO2: nec codd. (bis

3 et iam F2: etiam L

4 Sicilia G: Siciliam L

5 et controversia natura L: et controversa in ea iura Madvig: et controversia nata Peter: et controversiis nata Jacobs: et c. matura Martha

6 descripte Schmitz: de scripto L

7 qui Eberhard: quae L

8 quem ... conscripsisse Bake: cum ... conscripsisset L

9 se audiente damnavit Campe

10 nam L: tum Eberhard: iam Stangl esse secl. Bake

11 primo secl. Eberhard

12 artem ... negavisse et autem secl. Kayser

13 quasi qui Jahn

14 a quo quis Jahn

15 circumvenietur maluit Martha

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: