previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

113. ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit. Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi versatus est. Erat uterque1 natura vehemens et acer; itaque cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium vocavit. Multaque opera multaque industria Rutilius fuit, quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de iure respondendi sustinebat. [114] sunt eius orationes ieiunae; multa praeclara de iure; doctus vir et Graecis litteris eruditus2, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis; quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse exile nec satis popular adsensioni accommodatum. Itaque illa, quae propria est huius disciplinae, philosophorum de se ipsorum opinio firma in hoc viro ec stabilis inventa est. [115] qui cum innocentissimus3 in iudicium vocatus esset, quo iudicio convulsam penitus scimus esse rem publicam, cum essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. An- [p. 1034] tonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit. Dixit ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filiuset is quidem tamen ut orator, quamquam erat admodum adulescens—, et Q. Mucius4 enucleate ille quidem et polite, ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia quam genus illud iudici et magnitudo causae postulabat. [116] habemus5 igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt. Volo enim ut in scaena sic etiam6 in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.

1 erat uterque Jahn: et uterque L

2 eruditus vulg.: eruditi L

3 cum inn. vulg.: quam inn. L: quamquam inn. Lambinus

4 et Q. Bake: sed Q. L

5 Habemus L: habeamus Madvig

6 etiam om. BHM, secl. Omnibonus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: