Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid
habes de orationis praeceptis dicere? P. Quattuor eius
partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi
valet—is enim est initiis et perorationibus concitandus—secunda narratio et1 tertia confirmatio fidem facit orationi.
Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe
etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid
aut confirmatum est aut reprehensum. Itaque ad fidem
quoque vel2 plurimum valet; est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio; ut illa docendi causa, sic
haec. commovendi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.