Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
C. Quid, in iudiciis quae est conlocatio? P. Non eadem
accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat1,
vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis
decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur,
eis2 orationis3 praeceptis, quae ad incitandos animos valent,
et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi
utitur et vehementius in perorando. Est enim propositum,
ut iratum efficiat iudicem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.