Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[132]
C. Illud equidem1 quod iam unum restare video, quale
sit, cum disceptatio versatur2 in scriptis. P. Recte intellegis;
isto enim exposito munus promissi omne confecero. Sunt
igitur ambigui duobus adversariis praecepta communia.
Vterque enim eam significationem qua nitetur3 ipse dignam
scriptoris prudentia esse defendet4; uterque id quod adver-
sarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut
absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet
aut etiam discrepare cum5 ceteris scriptis vel aliorum vel
maxime, si potuerit, eiusdem; quamque defendet ipse, eam
rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem,
si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.