Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[95]
et quoniam de utilitate
iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto
genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo
loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum
earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent
possimus uti requirendum est. Neque solum1 ea sunt quae
nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda.
Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum
effici posse quae suademus erit2 persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur.
Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut
efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis,
sed eisdem ex suasionis locis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.