Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[93]
quid
autem possit effici1, in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae
quamque rem efficiant est videndum. Causarum autem
genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt,
aliae quae vim ad conficiendum aliquam adferunt. Itaque
[p. 3027]
illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur
in eo genere, ut sine his confici non possit.
1 possit effici necne possit vulg.: effici necne possit om. P
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.