Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[83]
C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad
modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum
eniterer, ut possem iure ipse laudari. Videamus igitur
deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta
teneamus. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad
quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque
dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda,
quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit
aut non necesse. Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utile1; et, si quid necesse est—
necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non
possumus—, id est reliquis et honestatibus in civili ratione2
et commodis anteponendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.