previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [57] proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculo1. Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum est quod2 moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimitur3 breviter. Cito enim exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quic- quam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit. [58] illud iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur augendi. In illis enim causis quae ad delectationem4 exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspecta- tionem admirationem voluptatem; in cohortationibus autem bonorum et malorum enumerationes et exempla valent plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam, reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non num- quam tamen et accusator misericordiam movere debet et defensor iracundiam. [59] enumeratio reliqua est, laudatori numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis et breviter expositis vim est habitura causa maiorem. [60] reo rarius utendum est5, quod ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in brevitate non lucebit, aculei pungent. Sed erit in enumeratione vitandum, ne ostentatio memoriae suscepta videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia minima repetet, sed brevi6 singula attingens pondera rerum ipsa comprehendet.

[p. 3018]

1 Proprius ... periculo secl. Friedrich

2 est quod P: quidem vulg.

3 exprimitur P: exprimatur vulg.

4 delibera- tionem P

5 est om. P

6 brevi Manutius: brevia codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: