Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
P. Est ergo, ut supra dictum est,
explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum
sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias
quod aut dubium aut minus probabile per se videtur.
Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum
ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum.
Derecto igitur1, cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur2, atque his confirmatis ad
propositum sese rettulit atque conclusit. Illa autem altera
argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae vult
eaque confirmat, deinde id quod proponendum fruit permotis animis iacit ad extremum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.