[276]
et dixisset "tu igitur nihil vides?" "ego vero" inquam
"a porta Esquilina video villam tuam;" ut illud Nasicae,
qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti
Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit
illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post
diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam
quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius
"quid? ego non cognosco vocem" inquit "tuam?" Hic
Nasica "homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae
tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?"
Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo
ipso genere, quo dixit;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.