[257]
illa "si tu et adversus et aversus impudicus es." Etiam
interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum
convertas, quam ob rem ita quis vocetur; ut ego nuper
Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic
illum in campo Martio nomen invenisse; atque haec omnia
verbo continentur. Saepe etiam versus facete interponitur,
vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus,
ut Stati a Scauro stomachante; ex quo sunt non nulli, qui
tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant:
st, tacete, quid hoc clamoris? Quibus nec mater nec pater,
tanta confidentia? Auferte istam enim superbiam.
Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud,
Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et
haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo,
sentin senem esse tactum triginta minis?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.