[242]
In re est
item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi
solet, ut idem Crassus: "per tuam nobilitatem, per vestram
familiam!" Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi
illa vultus et vocis imitatio? "Per tuas statuas!" vero
cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu
addidit, vehementius risimus. Ex hoc genere est illa
Rosciana imitatio senis:
"tibi ego, Antipho, has sero, inquit; seniumst, quom audio."
Atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime
tractandum sit; mimorum est enim et ethologorum,
si nimia est imitatio, sicut obscenitas. Orator surripiat
oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura quam
videat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum
turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.