[201]
Petebam a iudicibus ut illud aetati meae,
ut honoribus, ut rebus gestis, si iusto, si pio dolore me esse
adfectum viderent, concederent; praesertim si in aliis causis
intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis,
nihil umquam pro me ipso deprecatum. Sic in illa omni
defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur,
ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem
explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi;
his duabus partibus orationis, quarum altera commendationem
habet, altera concitationem, quae minime praeceptis
artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut
et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis
moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus
viderer: ita magis adfectis animis iudicum quam doctis, tua,
Sulpici, est a nobis tum accusatio victa.'
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.