Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[160]
qua re istam
artem totam dimittimus, quae in excogitandis argumentis
muta nimium est, in iudicandis nimium loquax. Critolaum
istum, quem cum Diogene venisse commemoras, puto plus
huic nostro studio prodesse potuisse; erat enim ab isto
Aristotele, a cuius inventis tibi ego videor non longe aberrare.
Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi
librum, in quo exposuit dicendi artis omnium superiorum,
et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et
hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum est
interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium
vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad
dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant; illi
autem, qui hoc solum colendum ducebant, habitarunt in
hac una ratione tractanda non eadem prudentia qua ille,
sed usu in hoc uno genere studioque maiore.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.