Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[253]
Itaque illi disertissimi homines ministros
habent in causis iuris peritos, cum ipsi sint imperitissimi, ei
qui, ut abs te paulo ante dictum est, pragmatici vocantur;
in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum
hominum auctoritate leges et iura tecta esse voluerunt.
Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse
esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire in iure civili,
non ei pragmaticum adiutorem dare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.