Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[87]
id fit bipertito; nam tum causa, tum res
ipsa removetur. causae remotioni hoc nobis exem-
plo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas. legatis
quaestores sumptum, quem oportebat dari, non dede-
runt. legati profecti non sunt. accusantur. intentio
est: ‘proficisci oportuit.’ depulsio est: ‘non oportuit.’
quaestio est: oportueritne? ratio est: ‘sumptus enim,
qui de publico dari solet, is ab quaestore non est
datus.’ infirmatio est: ‘vos tamen id, quod publice
vobis erat negotii datum, conficere oportebat.’ iudi-
catio est: cum iis, qui legati erant, sumptus, qui de-
bebatur de publico, non daretur, oportueritne eos con-
ficere nihilo minus legationem? hoc in genere pri-
mum sicut in ceteris, si quid aut ex coniecturali aut
ex alia constitutione sumi possit, videri oportebit.
deinde pleraque et ex comparatione et ex relatione
criminis in hanc quoque causam convenire poterunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.