Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[74]
Hoc causae genus ex suis locis tractari oportebit et
adhibere ceterarum quoque constitutionum rationem
atque praecepta; ac maxime coniecturis faciendis infir-
mare illud, quod cum eo, quod crimini dabitur, ii, qui
accusabuntur, comparabunt. id fiet, si aut id, quod
dicent defensores futurum fuisse, nisi id factum esset,
de quo facto iudicium est, futurum fuisse negabi-
tur; aut si alia ratione et aliam ob causam, ac dicet se
reus fecisse, demonstrabitur esse factum. eius rei con-
firmatio et item contraria de parte infirmatio ex con-
iecturali constitutione sumetur. sin autem certo nomine
maleficii vocabitur in iudicium, sicut in hac causa—
nam maiestatis arcessitur—, definitione et praeceptis
definitionis uti oportebit. atque haec quidem ple-
rumque in hoc genere accidunt, ut et coniectura et
definitione utendum sit. sin aliud quoque aliquod
genus incidet, eius generis praecepta licebit huc pari
ratione transferre. Nam accusatori maxime est in hoc
elaborandum, ut id ipsum factum, propter quod sibi
reus concedi putet oportere, quam plurimis infirmet
rationibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.