Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[70]
‘non oportuit.’ de-
pulsio est: ‘oportuit.’ quaestio est: oportueritne? ratio
est: ‘eam enim ex bello gloriam virtute peperimus, ut
eius aeterna insignia posteris nostris relinquere velle-
mus.’ infirmatio est: ‘at tamen aeternum inimicitiarum
monumentum Graios de Graiis statuere non oportet.’
iudicatio est: cum summae virtutis concelebrandae
causa Graii de Graiis aeternum inimicitiarum monu-
mentum statuerunt, rectene an contra fecerint? hanc
ideo rationem subiecimus, ut hoc causae genus ipsum,
de quo agimus, cognosceretur. nam si eam subpo-
suissemus, qua fortasse usi sunt: ‘non enim iuste ne-
que pie bellum gessistis’, in relationem criminis de-
laberemur, de qua post loquemur. utrumque autem
causae genus in hanc causam incidere perspicuum est.
in hanc argumentationes ex isdem locis sumendae sunt
atque in causam negotialem, qua de ante dictum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.