Cum te expetebant omnes florentissimo
Regno, reliqui: nunc desertum ab omnibus
Summo periclo sola ut restituam paro.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[90]
constans, si adversarium. falsum est, in quo per-
spicue mendacium est, hoc modo: ‘non potest esse
sapiens, qui pecuniam neglegit. Socrates autem pe-
cuniam neglegebat: non igitur sapiens erat.’ com-
mune est, quod nihilo magis ab adversariis quam a
nobis facit, hoc modo: ‘idcirco, iudices, quia veram
causam habebam, brevi peroravi.’ vulgare est, quod
in aliam quoque rem non probabilem, si nunc con-
cessum sit, transferri possit, ut hoc: ‘si causam veram
non haberet, vobis se, iudices, non commisisset.’ leve
est, quod aut post tempus dicitur, hoc modo: ‘si in
mentem venisset, non commisisset;’ aut perspicue tur-
pem rem levi tegere vult defensione, hoc modo:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.