Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[80]
Quod pro credibili sumptum erit, id infirmabitur,
si aut perspicue falsum erit, hoc modo: ‘nemo est, quin
pecuniam quam sapientiam malit;’ aut ex contrario
quoque credibile aliquid habebit, hoc modo: ‘quis est,
qui non officii cupidior quam pecuniae sit?’ aut erit
omnino incredibile, ut si aliquis, quem constet esse
avarum, dicat alicuius mediocris officii causa se maxi-
mam pecuniam neglexisse, aut si, quod in quibusdam
rebus aut hominibus accidit, id omnibus dicitur usu
venire, hoc pacto: ‘qui pauperes sunt, iis antiquior of-
ficio pecunia est;’ ‘qui locus desertus est, in eo caedem
factam esse oportet; in loco celebri homo occidi qui
potuit?’ aut si id, quod raro fit, fieri omnino negatur,
ut Curio pro Fulvio: ‘nemo potest uno aspectu neque
praeteriens in amorem incidere.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.