Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[63]
‘si, quo die ista caedes
Romae facta est, ego Athenis eo die fui, in caede in-
teresse non potui.’ hoc quia perspicue verum est, nihil
attinet approbari. quare assumi statim oportet, hoc
modo: ‘fui autem Athenis eo die.’ hoc si non constat,
indiget approbationis; qua inducta complexio conse-
quitur. est igitur quaedam propositio, quae non indiget
approbatione. nam esse quidem quandam, quae indi-
geat, quid attinet ostendere, quod cuivis facile perspi-
cuum est? quodsi ita est, ex hoc et ex eo, quod propo-
sueramus, hoc conficitur, separatum esse quiddam a
propositione approbationem. sin autem ita est, falsum
est non esse plus quam tripertitam argumentationem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.