Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[59]
cum propositio sit hoc pacto adprobata et duae partes
transierint ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod
ostendere velis, id ex vi propositionis oportere assu-
mere, hoc pacto: ‘nihil autem omnium rerum melius,
quam omnis mundus, administratur.’ huius assump-
tionis quarto in loco aliam porro inducunt adproba-
tionem, hoc modo: ‘nam et signorum ortus et obitus
definitum quendam ordinem servant et annuae commu-
tationes non modo quadam ex necessitudine semper
eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum
omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque
vicissitudines nulla in re umquam mutatae quicquam
nocuerunt;’ quae signo sunt omnia non mediocri quo-
dam consilio naturam mundi administrari. quinto in-
ducunt loco conplexionem eam, quae aut id infert so-
lum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo:
‘consilio igitur mundus administratur;’ aut unum in
locum cum conduxerit breviter propositionem et ad-
sumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc
modum: ‘quodsi melius geruntur ea, quae consilio,
quam quae sine consilio administrantur, nihil autem
omnium rerum melius administratur, quam omnis mun-
dus, consilio igitur mundus administratur.’ quinque-
pertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.