previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[33] ritia. hoc igitur vitandum est, ne, cuius genus po- sueris, eius * sicuti aliquam diversam ac dissimilem partem ponas in eadem partitione. quodsi quod in genus plures incident partes, id cum in prima causae partitione erit simpliciter expositum, distribuetur tem- pore eo commodissime, cum ad ipsum ventum erit explicandum in causae dictione post partitionem. atque illud quoque pertinet ad paucitatem, ne aut plura, quam satis est, demonstraturos nos dicamus, hoc modo: ‘ostendam adversarios, quod arguamus, et potuisse facere et voluisse et fecisse;’ nam fecisse satis est ostendere: aut, cum in causa partitio nulla sit, et cum simplex quiddam agatur, tamen utamur distributione, id quod perraro potest accidere.

Ac sunt alia quoque praecepta partitionum, quae ad hunc usum oratorium non tanto opere pertineant, quae versantur in philosophia, ex quibus haec ipsa trans- tulimus, quae convenire viderentur, quorum nihil in ceteris artibus inveniebamus.

Atque his de partitione praeceptis in omni dictione meminisse oportebit, ut et prima quaeque pars, ut expo- sita est in partitione, sic ordine transigatur et omnibus explicatis peroratum sit hoc modo, ut ne quid po- sterius praeter conclusionem inferatur. partitur apud Terentium breviter et commode senex in Andria, quae cognoscere libertum velit:


Eo pacto et gnati vitam et consilium meum
Cognosces et quid facere in hac re te velim.
itaque quemadmodum in partitione proposuit, ita narrat, primum nati vitam: ‘Nam is postquam excessit ex ephebis ... ;’ deinde suum consilium: ‘Et nunc id operam do ... ’ deinde quid Sosiam velit facere, id quod postremum posuit in partitione, postremum di- cit: ‘Nunc tuum est officium ... ’ quemadmodum igitur hic et ad primam quamque partem primum accessit et omnibus absolutis finem dicendi fecit, sic nobis pla- cet et ad singulas partes accedere et omnibus abso- lutis perorare.

Nunc de confirmatione deinceps, ita ut ordo ipse postulat, praecipiendum videtur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: