previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[27] Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expo- sitio. narrationum genera tria sunt: unum genus est, in quo ipsa causa et omnis ratio controversiae con- tinetur; alterum, in quo digressio aliqua extra causam aut criminationis aut similitudinis aut delectationis non alienae ab eo negotio, quo de agitur, aut amplificationis causa interponitur. tertium genus est remotum a civi- libus causis, quod delectationis causa non inutili cum exercitatione dicitur et scribitur. eius partes sunt duae, quarum altera in negotiis, altera in personis maxime versatur. ea, quae in negotiorum expositione posita est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumen- tum. fabula est, in qua nec verae nec veri similes res continentur, cuiusmodi est: ‘Angues ingentes alites, iuncti iugo ... ’ historia est gesta res, ab aetatis nostrae memoria remota; quod genus: ‘Appius indixit Cartha- giniensibus bellum.’ argumentum est ficta res, quae tamen fieri potuit. huiusmodi apud Terentium: ‘Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia ... ’ illa autem narratio, quae versatur in personis, eiusmodi est, ut in ea simul cum rebus ipsis personarum sermones et animi perspici possint, hoc modo:


Venit ad me saepe clamitans: Quid agis, Micio?
Cur perdis adulescentem nobis? cur amat?
Cur potat? cur tu his rebus sumptum suggeris,
Vestitu nimio indulges? nimium ineptus es.
Nimium ipse est durus praeter aequumque et bonum.
hoc in genere narrationis multa debet inesse festivitas, confecta ex rerum varietate, animorum dissimilitudine, gravitate, lenitate, spe, metu, suspicione, desiderio, dissimulatione, errore, misericordia, fortunae commu- tatione, insperato incommodo, subita laetitia, iucundo exitu rerum. verum haec ex iis, quae postea de elocu- tione praecipientur, ornamenta sumentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: