Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
firmamentum est firmissima argu-
mentatio defensoris et appositissima ad iudicationem:
ut si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae
fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in
regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas
liberi sui potissimum petere debuerint. Et in ceteris
quidem constitutionibus ad hunc modum iudicationes
reperiuntur; in coniecturali autem constitutione, quia
ratio non est—factum enim non conceditur—, non
potest ex deductione rationis nasci iudicatio. quare ne-
cesse est eandem esse quaestionem et iudicationem:
factum est, non est factum, factumne sit? quot autem
in causa constitutiones aut earum partes erunt, totidem
necesse erit quaestiones, rationes, iudicationes, firma-
menta reperire.
Tum his omnibus in causa repertis denique sin-
gulae partes totius causae considerandae sunt. nam non
ut quidque dicendum primum est, ita primum animad-
vertendum videtur; ideo quod illa, quae prima dicun-
tur, si vehementer velis congruere et cohaerere cum
causa, ex iis ducas oportet, quae post dicenda sunt.
quare cum iudicatio et ea, quae ad iudicationem oportet
argumenta inveniri, diligenter erunt artificio reperta,
cura et cogitatione pertractata, tum denique ordinandae
sunt ceterae partes orationis. eae partes sex esse om-
nino nobis videntur: exordium, narratio, partitio, con-
firmatio, reprehensio, conclusio.
Nunc quoniam exordium princeps debet esse, nos
quoque primum in rationem exordiendi praecepta da-
bimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.