[8]
quod si excusationem Ser. Sulpici,
patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis,
nulla dubitatio relinquetur quin honore1 mortui2 quam vivo
iniuriam fecimus sarciamus3. vos enim, patres conscripti,
—grave dictu est sed dicendum tamen—vos, inquam, Ser.
Sulpicium vita privastis4: quem cum videretis re5 magis
morbum6 quam oratione excusantem, non vos quidem crudeles7
fuistis—quid enim minus in hunc ordinem convenit?
—sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate
et sapientia effici posset, vehementius excusationi8 obstitistis
atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum
iudicavisset de sententia deiecistis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.