[3]
Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa1, praeclare quod et2 nos
ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es3 et ipse multa
copiose de illius4 laude dixisti. quibus a te dictis nihil
praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio5, clarissimo viro6,
respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini
tribuendum censuit nisi ei7 qui ferro esset in legatione interfectus.
ego autem, patres conscripti, sic8 interpretor sensisse
maiores nostros ut causam mortis censuerint, non
genus esse quaerendum. etenim cui legatio ipsa morti9
fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in10 bellis
periculosis obirent homines legationis munus audacius.
non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est
eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.