[14]
Servili
sententia comprobari1 necesse est: qui sepulcrum publice
decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit.
nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem
desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus
haberi potest mortuo? sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod
non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic
dandum esse non censet? maiores quidem nostri statuas
multis decreverunt, sepulcra paucis. sed statuae intereunt
tempestate, vetustate2, sepulcrorum autem sanctitas in ipso
solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut
cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.