previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA NONA

1. vellem di immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo1 quaereremus. nec vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus, non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in tanto officio tantoque munere, sed cum Ser. Sulpicius aetate illis anteiret, sapientia omnibus2, subito ereptus e causa totam legationem orbam et debilitatam reliquit. [2] quod si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in Ser. Sulpicio reperietur3. ceteri qui in legatione mortem obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. qui cum ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor accessisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel extremo4 spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur. itaque non illum5 vis hiemis, non nives, non longitudo itineris, non asperitas6 viarum7, non morbus ingravescens retardavit, cumque8 iam ad congressum conloquiumque eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneris excessit e vita. [3]

Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa9, praeclare quod et10 nos ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es11 et ipse multa copiose de illius12 laude dixisti. quibus a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio13, clarissimo viro14, respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi ei15 qui ferro esset in legatione interfectus. ego autem, patres conscripti, sic16 interpretor sensisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum. etenim cui legatio ipsa morti17 fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in18 bellis periculosis obirent homines legationis munus audacius. non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum. 2. [4] Lars Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque ad19 meam memoriam in rostris20: iustus honos: eis21 enim maiores nostri qui ob rem publicam mortem obierant pro brevi vita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavi, clari viri et magni22, qui primus in eam familiam quae postea viris fortissimis floruit attulit consulatum, statuam videmus in rostris. nemo tum novitati invidebat; nemo virtutem non honorabat. at ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset. nam cum esset missus a senatu ad animos regum perspiciendos23 liberorumque populorum, maximeque, ut nepotem regis Antiochi24, eius qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudiceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus. [5] reddita est ei tum a maioribus statua pro vita quae multos per annos progeniem eius honestaret25, nunc ad tantae familiae memoriam sola restaret26. atqui27 et huic et Tullo Cluvio et L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita28 honori fuit. 3. itaque, patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem29 equidem30 tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non monumento31, sed luctu publico esse ornandam32 putarem. nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio? secum enim ille mortem extulit quam, si nobiscum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque coniugis diligentia vitare potuisset. [6] at ille cum videret, si vestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui, sin paruisset, munus sibi illud pro re publica33 susceptum vitae finem fore34, maluit in maximo rei publicae discrimine emori quam minus quam potuisset videri rei publicae profuisse. multis illi in urbibus iter qua faciebat reficiendi35 se36 et37 curandi potestas fuit. aderat et hospitum invitatio liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio qui una erant missi ad requiescendum et vitae suae consulendum. at ille properans, festinans38, mandata vestra conficere cupiens, in hac constantia morbo adversante perseveravit. cuius cum adventu maxime perturbatus esset Antonius, [7] quod ea quae sibi iussu vestro denuntiarentur auctoritate erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declaravit quam odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete atque insolenter tulit. non igitur magis Leptines Octavium39 nec Veientium rex eos quos modo nominavi quam Ser. Sulpicium occidit Antonius: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteritatis memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de hoc bello iudicium senatus. erit enim statua ipsa testis bellum tam grave fuisse ut legati interitus honoris memoriam consecutus sit. 4. [8] quod si excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honore40 mortui41 quam vivo iniuriam fecimus sarciamus42. vos enim, patres conscripti, —grave dictu est sed dicendum tamenvos, inquam, Ser. Sulpicium vita privastis43: quem cum videretis re44 magis morbum45 quam oratione excusantem, non vos quidem crudeles46 fuistisquid enim minus in hunc ordinem convenit? —sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, vehementius excusationi47 obstitistis atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum iudicavisset de sententia deiecistis. [9] Vt vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum vero denique48 filium meque49 seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. cuius nos virtutem admirati non ausi sumus adversari voluntati50. movebatur singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod velletis esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. qui quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati videretur. 5. [10] reddite igitur, patres conscripti, ei vitam51 cui ademistis. vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum52. perficite ut is quem vos inscii ad mortem53 misistis immortalitatem habeat a vobis. cui si statuam in rostris decreto vestro54 statueritis, nulla eius legationem posteritatis obscurabit55 oblivio. nam reliqua Ser. Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. semper illius gravitatem, constantiam, fidem, praestantem56 in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium fama57 celebrabit. nec vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac58 paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda scientia. omnes ex omni aetate qui in hac civitate intellegentiam iuris59 habuerunt si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. nec60 enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit. [11] ita ea quae61 proficiscebantur a legibus et ab62 iure civili semper ad facilitatem aequitatemque referebat, neque instituere63 litium actiones malebat quam controversias tollere. ergo hoc statuae monumento non eget; habet alia maiora. haec enim statua mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut hoc magis64 monumentum grati65 senatus quam clari viri futurum sit. [12] multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. et quidem66 etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest. 6. [13]

mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui67 est sensus in morte, aenea statua futura et ea68 pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statuta69 est. mirifice enim70 Servius71 maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et voluntate decerno: quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P. [14] Servili sententia comprobari72 necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo? sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? maiores quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. sed statuae intereunt tempestate, vetustate73, sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate. [15] augeatur igitur74 isto honore etiam is vir cui nullus honos tribui non debitus potest; grati simus75 in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam76 referre possumus. notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. his enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna. 7.

quas ob res ita censeo: 'cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi periculosoque morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem77 rei publicae vitae suae praeposuerit contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum miserat perveniret, isque78, cum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus vitam amiserit maximo rei publicae79 tempore, eiusque mors consentanea vitae fuerit sanctissime honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae Ser. [16] Sulpicius et privatus et in magistratibus fuerit: cum talis vir ob rem publicam in legatione mortem obierit, senatui placere Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui, circumque eam statuam locum ludis gladiatoribusque80 liberos posterosque eius quoquo81 versus pedes quinque habere, eamque causam in basi inscribi quod is ob rem publicam mortem obierit82, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videatur83, quaestoribus urbanis84 imperent ut eam basim statuamque faciendam et in rostris statuendam locent, quantique locaverint, tantam pecuniam redemptori85 attribuendam solvendamque86 curent. Cumque antea senatus auctoritatem suam in virorum fortium funeribus ornamentisque ostenderit, placere eum quam amplissime supremo suo die efferri. [17] et cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare87 aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. lemonia Rufi funeri remittere88: utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbitur89, pedes xxx quoquo versus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius90 esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum91 datum esset.'


1 mortuo honores D

2 illis anteiret, sapientia omnibus D et Arusianus K. vii. p. 454: illos anteiret sapientia omnibus V (corr. m. 2)

3 quam ... Sulpicio re- om. V1

4 in extremo D

5 illum om. Cus.

6 asperitatis V: asperitates coni. Halm

7 viarumq. V (non viarum asperitas praepediat Cus.

8 non morbus ... cum om. V1 (non ... retardavit add. V2

9 C. om. D

10 quod et Halm: quodenset V: quod D

11 es b: est Vnst

12 ipsius V

13 P. om. V

14 clarissimo viro Mommsen: cui V1: c. u. V2 (e coll. mea): cum t: om. bns

15 ei ei p. V: om. st

16 patres conscr. sic D: .ps. V2: om. V1

17 morti mortis causa cod. Amst., ed. R

18 ut in om. V

19 ad nostram D

20 in rostris ante steterunt habent D

21 eis om. V

22 et magni viri D

23 respiciendos V

24 Antiochi regis D

25 honestavit Cobet

26 restat Ernesti

27 atque D

28 obita t: habita Vbns

29 dolerem bn2: dolorem cett.

30 quidem V

31 monimentis D

32 ornandam Vt: orandam n1: honorandam n2s: decorandam b

33 pro re p. V: p. r. D

34 fore V: allaturum D

35 reci**endi V1: reci*piendi V2

36 sui coni. Müller

37 et (ante hospitum) om. V

38 festinansque D

39 Octavium Leptines D

40 honore b1: honorem cett.

41 mortui Vb1: mortuo cett.

42 arceamus V

43 privavistis D

44 re V1: se V2D

45 morbum Vt: morbo bns

46 crudeles quidem V

47 eius excusationi Lambinus

48 vero denique om. D

49 filium meque V: pilium aeque t: pilium equitem bns

50 voluntati eius V2: eius voluntati ns

51 ei vitam V2ns: si vitam V1: civitam t: vitam ei b

52 vivorum ante posita habent nst: om. b

53 ad mortem inscii D

54 decretis vestris V

55 inobscurabit D

56 praestantiam D

57 omn. mort. fama testificatio sempiterna Cus.

58 ac V: et D

59 iuris om D

60 neque D

61 itaque quae D

62 ab V: a D

63 constituere D

64 magis ns: maius Vbt

65 grati V1: gratiae (-a V2t) cett.

66 equidem D

67 si quis ed. R

68 et ea V: et b: aere nst

69 primum statuta Graevius: primum statua V: prima statua D

70 magnifice enim D

71 Ser. Sulpicius nst

72 probari D

73 tempestate, vetustate V1n2: ante vetustate add. vi bt, .ui. s, .u. n1, vel V2

74 igitur om. V etiam honore D

75 gratissimus VD: corr. ed. R

76 fort. referre gratiam (numeri causa

77 salutemque D

78 isque D: ipse V: et ipse coni. Halm

79 in max. rei p. munere D

80 glad. ludisque D

81 quoquo b1t: quoq. V1: quaqua V2: quaque b2ns

82 quod is ... obierit huc transtuli, post habere habent codd., del. Manutius

83 videatur V: videbitur D

84 urbanis Ferrarius: urbis V: urbi D

85 redemptores D

86 solv. attribuendamque D

87 existimare D: aestimare V

88 funeri remittere Faernus: funerreimittere V (-rre- m. 2 in ras.): funere (-i n) mittere D

89 videtur D

90 posterorum eius sit D

91 sepulcrum publice D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Sulpicia, Carmina Omnia, 1
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: