[7]
an est1 tantum bellum quantum
numquam fuit? ceteris enim bellis maximeque civilibus
contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum
Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latas2 esse dicebat;
Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis;
rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni
et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur
necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae
contentione natae sunt. de proximo bello civili non libet
dicere: ignoro causam, detestor exitum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.