[18]
et quidem1, quo
melior senator videatur, negat se illi2 amicum esse debere:
cum suo magno esset3 beneficio, venisse eum4 contra se.
videte5 quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus,
tamen rei publicae causa defendit Antonium. ego te, cum
in Massiliensis tam es6 acerbus, Q. Fufi7, non animo aequo
audio. quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus
quidem finem facit8 belli, per quem lata9 est urbs ea
sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri
triumpharunt10. quo quidem tempore populus Romanus
ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes
habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo
erat civis qui a se alienas arbitraretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.