confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam
postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus
es eos quibus cedere non soles sustinere. nam cum
senatus ea virtus fuisset quae solet, et cum re viderent
omnes esse bellum quidamque id verbum removendum
arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem
propensior. Victa est igitur propter verbi1 asperitatem te
auctore nostra sententia: vicit L. Caesaris2, amplissimi viri,
qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia
lenior. quamquam is quidem, ante quam sententiam
diceret, propinquitatem excusavit. idem fecerat me consule
in sororis viro quod hoc tempore in sororis filio fecit,
ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romani3 provideret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.