[3]
Alii remittere eum nobis Galliam citeriorem, illam
ultimam postulare—praeclare: ex qua non legiones solum
sed etiam nationes ad urbem conetur adducere—alii nihil
eum iam nisi modeste1 postulare. Macedoniam suam vocat
omnino, quoniam Gaius2 frater est inde3 revocatus. sed
quae provincia est ex qua illa fax excitare non possit4 incendium?
itaque idem quasi providi cives et5 senatores6 diligentes
bellicum me cecinisse dicunt, suscipiunt pacis7
patrocinium. nonne8 sic disputant? inritatum9 Antonium
non oportuit: nequam est10 homo ille atque confidens; multi
praeterea improbi—quos quidem a se primum numerare
possunt qui haec loquuntur—eos cavendos esse denuntiant.
Vtrum igitur in nefariis civibus ulciscendi11, cum possis, an
pertimescendi12 diligentior cautio est?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 modesti D
2 Gaius om. V
3 inde om. V
4 posset D
5 providi cives et V: provendicius esset (es et b) D
6 senatores feneratores h
7 pacis Vrsinus: patris Vt: partis bns
8 nonne om. t: qui bns: -ne sic disputant V2 in ras.
9 irritari D
10 inritatu (sic) ... nequam est om. V1
11 ulciscendi V: -endũ b: -endis nst
12 pertimescendi Vb: -endis V2nst
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.