[27]
sed vos moneo, patres
conscripti: libertas agitur populi Romani, quae est commendata
vobis; vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupiditatem
infinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit
Antonius; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi
nunc tenueritis1; taetram et pestiferam beluam ne inclusam
et constrictam dimittatis cavete. te ipsum, Pansa, moneo
—quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen
etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus
admoneri solent—hunc tantum tuum apparatum tamque
praeclarum2 ne ad nihilum recidere3 patiare. tempus
habes tale quale nemo habuit umquam. hac gravitate
senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi
Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo
liberare. quibus de rebus refers, P. Servilio adsentior4.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.