[16]
cum enim legati renuntiarint quod certe
renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse
Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem
habendum putet? nunc enim sunt pauci illi quidem, sed
tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur:
'ne legatos quidem exspectabimus?' istam certe vocem
simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publica1.
quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die
contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum
decerneret, saga sumi iuberet. malui viginti diebus
post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis
hodie vituperari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 fort. ipsa res publica (clausulae gratia)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.