[10]
quid? ipse si
velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur?
nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare
M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus.
etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata,
legatorum verba audientur? nec enim secerni a fratre
poterit, tanta praesertim auctoritate. nam hic inter illos
Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris
quam T. Plancus1, quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum
quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu condemnatus
nescio quo modo se coniecit in turbam atque
ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur,
sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum
sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui
incenderit curiam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 In V post Plancius (sic) legitur in ras. uidete quan decertum est, tum ex § 5 repet. ut exercitum ... pareat (del. m. 2). Voc. decertum = decretum (§ 5): ceterae corruptelae ex ante (cf. § 5) et quidem (quod l. 3 ante qui inserui) ortae sunt (te + an = ante, uide + qu = quidem, cf. viii. 5) quam Extitius Faernus (cf. xiii. 28): cum (tum V2) exiluerit V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.