previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA SEXTA

1. audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illa1 severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. mora est adlata bello, non causa sublata. quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d.2 xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit. [2] eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta3 rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis. quo quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium4 putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevi5; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent. [3] itaque haec sententia, Quirites6, sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset7, tamen praeter paucos omnes8 mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta9 remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque10 consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur. 2.

intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. ad quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit11; ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas? [4] quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio12 belli, nisi paruerit: ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur. mittuntur enim qui nuntient13 ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit! quid enim14 ille umquam arbitrio suo15 fecit? semper eo tractus est16 quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentia17; semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano. 3. [5] itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. is est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. an ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem18, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret? huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et19 cc milibus circumscriptum esse patiatur? [6] non is est Antonius; nam si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum militesque20 eius adeant eisque demonstrent summa21 in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore? passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? numquam patietur, mihi credite. Novi violentiam22, novi impudentiam, novi audaciam. [7] nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morae! nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. succurrendum est D. Bruto, omnes undique copiae conligendae; moram exhibere ullam23 in tali cive liberando sine scelere non possumus. [8] an ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam iudicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam dicere? [9] quid negoti fuit? sed cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium? ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? sed praeterita omittamus: properent legati, quod video esse facturos; vos saga parate. est enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatus24 non paruisset, ad saga iretur. Ibitur; non parebit: nos amissos tot dies rei gerendae queremur. 4.

non metuo, Quirites25, ne, cum audierit Antonius, me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. numquam faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a vobis quam se modestum existimari. [10] quid? ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? nec enim secerni a fratre poterit, tanta praesertim auctoritate. nam hic inter illos Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. Plancus26, quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui incenderit curiam. [11] nam Trebellium valde iam diligit: oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert in oculis, postea quam ipsum Trebellium27 vidit sine tabulis novis salvum esse non posse. audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O fide28!—hoc29 enim opinor Trebellium sumpsisse cognomenquae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum? quis est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste30? 5. [12] sed redeo ad amores deliciasque vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam recepit. negatis? num quisnam est vestrum qui tribum non habeat? certe nemo. atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. rursus reclamatis? aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? '“Qvinqve et triginta tribvs patrono.”' populi Romani igitur est patronus L. Antonius. malam quidem illi pestem! clamori enim vestro adsentior. non modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi Romani victoris dominique omnium gentium patronum dicere auderet? [13] in foro L. Antoni statuam videmus, sicut illam Q. Tremuli31, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem! tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spectantibus vobis depugnasset? sed haec una statua. altera ab32 equitibus Romanis equo publico: qui item ascribunt, 'patrono.' quem umquam iste ordo patronum adoptavit? si quemquam, debuit me. sed me omitto; quem censorem, quem imperatorem? agrum eis divisit. O sordidos qui acceperint33, improbum qui dederit34! [14] statuerunt etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bis35 fuerunt. quis est iste ordo? multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Eis quoque divisit Semurium36. campus Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est: huic enim adsensi vii virum acta sustulimus. iacent beneficia Nuculae; friget patronus Antonius. nam possessores animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant; nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant. [15] sed illa statua palmaris de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere: “L. Antonio a Iano medio patrono.” itane? iam37 Ianus medius in L. Antoni clientela est38? quis umquam39 in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum? 6. sed nimis multa de nugis: ad causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur possetis taciti cogitare.

ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. celeritas detracta de causa est; boni tamen aliquid accessit ad causam. [16] cum enim legati renuntiarint quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet? nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: 'ne legatos quidem exspectabimus?' istam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publica40. quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga sumi iuberet. malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie vituperari. [17] quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me; si bellum, providum iudicatote. an ego41 non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei publicae salute cogitem? quid enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis? an ingratus sum? quis minus? qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis. rudis in re publica? quis exercitatior42? qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus. quam ob rem, 7. [18] Quirites, consilio quantum potero, labore plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. etenim quis est civis, praesertim hoc gradu quo me vos esse voluistis, tam oblitus benefici vestri, tam43 immemor patriae, tam44 inimicus dignitati suae quem non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus? multas magnasque habui consul contiones, multis interfui: nullam umquam45 vidi tantam quanta nunc vestrum46 est. Vnum sentitis omnes, unum studetis, M. Antoni conatus47 avertere a re publica, furorem exstinguere, opprimere audaciam. idem volunt omnes ordines; eodem incumbunt municipia, coloniae, cuncta Italia. itaque senatum bene sua sponte firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis. [19] venit tempus, Quirites48, serius omnino quam dignum populo Romano fuit, sed tamen49 ita maturum ut differri iam hora50 non possit. fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendus fuit: nunc si quis erit, erit voluntarius. populum Romanum servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus51 imperare voluerunt. res in extremum est adducta discrimen; de libertate decernitur. aut vincatis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini52, aut quidvis potius quam serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi Romani est53 propria libertas.


1 illa quidem coni. Müller

2 a. d. suppl. Orelli

3 sunt iacta Garatoni: sunt iacta sunt V: iacta sunt Poggius

4 M. Antoni coni. Müller

5 decerni ed. R

6 Quirites Faernus: quam V

7 non esset fort. non est (variam lectionem non est add. V1 post dies)

8 homines omnes V

9 die, spe nescio qua eis obiecta Jeep (pacis pro eis Bücheler): dies non est pene. scio quaeis obiectarem V: die nescio qua obiecta re Poggius

10 vestraeque V: corr. Poggius

11 accerserit V: cf. Neue iii. p. 393

12 denuntiatione V: corr. Poggius

13 denuntient Pluygers

14 enim om. Cus.

15 suo om. Cus.

16 est Halm: et V

17 violentia codd. Ferrarii (cf. § 6 et ii. 68)

18 Rubiconem in mg. hic habet V, sed infra § 10, ubi hic locus iterum legitur, in textu

19 et Faernus: om. V in ras.

20 militesque Poggius: que V

21 suma V

22 violentiam Naugerius (1): vinolentiam V

23 moram exhibere ullam Vrsinus: horam exhibere nullam V: curam exhibere nullam Hirschfelder: horam eximere nullam Budaeus

24 senatu V: senati coni. Halm

25 Quirites Poggius: quam V

26 In V post Plancius (sic) legitur in ras. uidete quan decertum est, tum ex § 5 repet. ut exercitum ... pareat (del. m. 2). Voc. decertum = decretum (§ 5): ceterae corruptelae ex ante (cf. § 5) et quidem (quod l. 3 ante qui inserui) ortae sunt (te + an = ante, uide + qu = quidem, cf. viii. 5) quam Extitius Faernus (cf. xiii. 28): cum (tum V2) exiluerit V

27 Trebellium del. Orelli

28 Fide Pluygers: fides V

29 hoc hinc Poggius

30 nequitia est scelere (= scelestere) V: corr. Nipperdey

31 Tremuli Beroaldus: Tremelli V

32 ab suppl. ed. Cratandrina

33 acceperint Ernesti: acceperunt V

34 dedit Zielinski

35 bis Garatoni: duobus V: iterum Orelli

36 Remurium Ferrarius

37 itane? Iam Halm: ita in eam V: itane Gellius i. 16. 5

38 est Gellius: sit V

39 qui umquam V1 et Macrobius i. 5. 5

40 fort. ipsa res publica (clausulae gratia

41 ego fort. ante cogitem transponendum (clausulae gratia

42 exercitatior Poggius: excitatior V

43 vestri tam om. Cus.

44 tam om. Cus. dignitati Cobet: dignitatis V

45 umquam hic rursus pergunt D

46 vestra nst, Reid (cf. iv. 1)

47 conatus Poggius: conatur V: conatum D

48 Quirites om. D

49 dignum re p. fuisset tamen D

50 horam o, ut voluit Graevius

51 gentibus om. D

52 consequamini V

53 res est D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: