previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[53]

de exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum: 'senatui placere, militibus veteranis qui Caesaris pontificis pro praetore1 auctoritatem secuti libertatem populi Romani2 auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant ipsis3 liberisque eorum militiae vacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove4, si eis videretur, cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites veterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque: easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetore5 pollicitus sit, tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent qui sine iniuria privatorum dividi posset6, eisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.' dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis: quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae tempus et necessitas flagitat. celeritate autem opus est: qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.


1 pro praetore suppl. Lambinus

2 auctoritatem ... Romani suppl. Garatom ex iii. 37

3 ipsis coni. Müller: iis V

4 alter ambove (ita Poggius) si eis videretur Vrsinus Poggium secutus: aa. uesieu V1: aa. designati V2

5 pro praetore δ: populo Romano V: del. Poggius

6 haberent ... posset Schütz: habent ... possit V: habeant ... possit Poggius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: