[50]
cuius igitur
singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus?
quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas
opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre
verae, gravi, solidae gloriae? an hoc vidit puer: si
aetate processerit, non videbit? 'at est quibusdam inimicus
clarissimis atque optimis civibus.' nullus iste timor esse
debet. omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit;
hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium
consiliorum1 atque factorum. ita enim2 ad rem publicam
accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. omnis habeo
cognitos sensus adulescentis. nihil est illi re publica
carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum
iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.