[37]
huic tanto merito
Bruti, patres conscripti1, tantoque in rem publicam beneficio
quis est tantus honos qui non debeatur? nam si M. Antonio
patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis2
imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset,
quantus rei publicae terror impenderet? dubitaret, credo,
homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et
devius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni
immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem
ne Alpium quidem muro cohibere possemus. haec igitur
habenda gratia est D. Bruto3 qui illum, nondum interposita
auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut consulem
recepit, sed ut hostem arcuit4 Gallia5 seque obsideri
quam hanc urbem maluit. habeat ergo huius tanti facti
tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum;
Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic imperio
libertatique communi merito vereque laudetur, quod
se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.