[32]
quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae
severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet
sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis
senatus nervos atque viris; nam nunc quidem
partium contentionem esse dictitat. quarum partium?
alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus;
nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et
a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum
non est ex1 dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum
civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae
notatae sunt et iam ad cuiusque optionem2 distributae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.